- PETORITUM
- PETORITUMvehiculum quatuor rotarum: a Τέςςαρες, Πίσυρες, Πέτορες, Osce Petora, i. e. quatuor, Scalig. in Varronem de Re Rust. et in Festum. A. Gellius vero l. 15. c. 30. vocem hanc Transalpinam esse dicit, et Gallicae originis, ex Varrone rerum Divin. l. 14. quo in loco hinc, cum de Petorrito (ita scribit Gellius) dixisset, Lanceam quoque, non Latinam, sed Hispanicam vocem esse, contendit. Et quidem Petorritum Gallicum esse, etiam Quintilianus testatur, l. 1. c. 9. inquiens, Plurima Gallica valuerunt, ut Rheda et Petorritum: quorum alterô Cicero tamen, alterô Horatius utitur. Horatii locus est l. 1. Sat. 6. v. 105.—— —— Plures calones atque caballiPascendi, ducenda Petorrita. —— ——Utitur voce Ausonius quoque Ep. 8. v. 5.Cornipedes rapiant infesta Petorrita muli.Et Epist. 14. v. 15.Canteri moneo male nota Petorrita vites.Vide Gellium loc. cit. ubi de voce hac prolixe admodum disserit, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.